

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 30
Vocavit.Vocatio exterior fit per praedicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur:Multi sunt vocati, pauci vero electi.Vocatione impletur praedestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum.Magnificavit.Hoc de praescitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur.Magnificavit,velmagnificabit:hoc autem futurum est, sed dicitur praeteritum: quia dicitur Deus fecisse quae ab aeterno disposuit facere; unde Isaias:Qui fecit quae futura sunt[Isa. 44.]. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: praedestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Praedestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.